Re: Approccio alla Bibbia. chiavi di lettura

Inviato da  doktorenko il 23/10/2015 11:43:08
Antichi profeti laziali

Citazione:

Italiae cultores primi Aborigines fuere, quorum rex Saturnus tantae iustitiae fuisse dicitur, ut neque servierit quisquam sub illo neque quicquam privatae rei habuerit, sed omnia communia et indivisa omnibus fuerint, veluti unum cunctis patrimonium esset. Ob cuius exempli memoriam cautum est, ut Saturnalibus exaequato omnium iure passim in conviviis servi cum dominis recumbant. Itaque Italia regis nomine Saturnia appellata, et mons in quo habitabat Saturnius, in quo nunc veluti ab Iove pulso sedibus suis Saturno Capitolium est. Post hunc tertio loco regnasse Faunum ferunt, sub quo Euander ab Arcadiae urbe Pallanteo in Italiam cum mediocri turba popularium venit, cui Faunus et agros et montem, quem ille postea Palatium appellavit, benigne adsignavit. In huius radicibus templum Lycaeo, quem Graeci Pana, Romani Lupercum appellant, constituit; ipsum dei simulacrum nudum caprina pelle amictum est quo habitu nunc Romae Lupercalibus decurritur. Fauno uxor fuit nomine Fatua, quae adsidue divino spiritu impleta veluti per furorem futura praemonebat. Unde adhuc, qui inspirari solent, fatuari dicuntur. Ex filia Fauni et Hercule, qui eodem tempore extincto Geryone armenta, victoriae praemia, per Italiam ducebat, stupro conceptus Latinus procreatur.

Marco Giuniano Giustino (II d.C)


Come quelli ebrei sono riempiti dal "divinus spiritus" o ruah 'elohim.

Citazione:

Shemot 31:

1 Il Signore parlò a Mosè con dire:
2 Vedi, io chiamo per nome Bessalèl,
figlio di Urì, figlio di Hhur, della tribù di
Giuda.
3 Io l’ho ripieno di ruah 'elohim, in
quanto a sapienza, a discernimento, e
ad assennatezza, ed in qualsiasi arte.
4 Per pensare (nuove) idee, per lavorare
in oro, ed in argento, ed in rame.
5 E pei lavori in gemme da legare, e pei
lavori in legname; per lavorare (in
somma) di qualsiasi arte.

Messaggio orinale: https://old.luogocomune.net/site/newbb/viewtopic.php?forum=47&topic_id=7847&post_id=283087